Alcuinus carmina rhytmica 1

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1923

Altre sezioni


<A>ltus auctor omnium, sator summus seculorum,

Legum lator, largus dator ab omnibus adorandus.

<A>donai omnipotens, <q>ui mensus es manu aquas

Et caelum palmo contines terramque pugno concludis.

<Bo>nus factor bona valde <c>ondidit cuncta celeriter.

Quae singula sunt nam bona, simul omnia satis bona.

<Be>nedico te, rex aeterne, qui fecisti per verbum tuum

Ima et summa universa quique regis cuncta deus.

<C>um esset dei unicus natus natura, non dono,

Factus hominis filius plenus gratia per donum;

<C>um virginali in utero coepit esse Christus homo,

Non aliud esse coepit homo coeptus quam dei natus.

<Dei> patris unigenitus <e>st matri primogenitus,

<I>dem ipse utrumque, ex utroque unus Christus.

<De>us pater donat nato <n>omen altum super cuncta,

<Non> hoc verbo per gratiam, sed corpori deificato.

Ego sum sine principio, qui sum sine fine deus;

Ipse unus substantia, qui in tribus subsistentiis.

Ex corde patris genitus summa sapientia filius.

Procedebat paracletus ex ambobus indivise.

Fidei nostrae fundamentum Christus Iesus crucifixus,

De summo patris ima petens, ut nos ad alta revocaret.

Fundamentum hoc habentes in supernis satis altum

Illuc mente ascendamus, ubi dextra dei patris est.

Gignendo pater appellatus prolem ex se prodit almum,

Cuius ante omne tempus una et patris est maiestas.

<>

Homo Christus humanatus de spiritu et virgine

Dei patris esse prolis, non sancti spiritus creditur.

Homo ex aqua renatus natus aquae non dicitur,

Sed dei patris esse prolis et matris ecclesiae.

Idem virginis filius, idem qui dei est filius,

Sine defectu alterius utrumque unus Iesus.

<I>pse Christus carne natus ut ceteri cuncti nati,

In natura, non peccato, sine crimine castus natus.

Kaput nostrum Christus deus nosque omnes eius membra;

Sed capiti concordantes caritas nos Christo iungit.

Kaput nostrum cum corpore unus Christus est effectus;

Quanto magis mediator homo deus unus Christus!

Laetare, virgo Maria, laetare in tuo filio,

Laetemurque omnes in eo, qui nasci dignatus ex ea.

Laudabatur ab angelis, a pastoribus inspicitur;

A magis Christus quaeritur et a stella demonstratur.

Maria virgo veraciter dei genetrix dicitur.

Verbum enim caro factum, non in carnem conversum est.

Mariae gremium germinavit, genuit deum et hominem,

Verum corpus et animam, ut homo totus sit redemtus.

Nunc commune deitatis deus nomen trinitatis,

In quo unicus benedictus venit et sanctus spiritus.

Namque pater omnipotens in hoc esse adprobatur,

Quia deum coequalem genuit natura filium.

Omnipotens verbum patris virtusque et voluntas

Caeli terrae cuncta implet suae deitatis potentia.

Omnia data a deo patre humanitati eius verbi,

Sedis paternae consessio et angelorum officia.

Passus est princeps regum, cuius pater passus non est;

Nec procedens passus umquam: Christus solus carne passus.

Primogenitus ex mortuis per sanguinem sibi cuncta,

Quae in caelo et in terra, sancta pace sociavit.

Quem ante saecula credimus patri natum sine matre,

Ipsum quoque in eius fine matri natum sine patre.

Qui nec unione est confusus nec distinctione geminatus,

Idem semper homo deus, ipse deus homo verus.

Resurgens rex a mortuis mortis destruxit imperium,

Solvens vincla mancipatis et reducens regno dei.

Redemit nos rerum factor magno pretio mirifice

Cum sacro suo sanguine, non metallis mortalibus.

Spiritus sanctus paracletus, consolator, advocatus,

Est cum patre et filio noster factor et redem<tor.>

Sancti spiritus processio ita ut filii nativit<as>

Latet cunctas creat<uras> et antecellit univer<sa>.

Ter cum deum dicimus, non tres deos credimus,

Sed unum invisibilem in maiestatis gloria.

Ternis in his personis trinitatem credimus;

Patrem, verbum, proceden<tem> uno laudemus carmine.

Vnus deus est nam pater, unicus deus est filius,

Vnicus deus est spiritus: hoc unitas trinitatis.

Verus pater qui genuit, verus filius qui genitu<s>,

Verus procedens spiritus: hoc trinitas unitatis.

Xristo in cruce coronat<o> fel ad escam deder<unt>,

Sitim potabant aceto: vae tibi, gens miser<a>!

Xristus e caelo veniens, scilicet ut carne praes<ens>

Excelsus iudicet or<bem> et reseret pectora.

Ymnum dicat ord<o omnis>, fidelis qui inve<nitur,>

Patri, nato, para<cleto>, gloriosae trini<tati.>

<Ymnum> dicamus dei nato, <qui ab a>rce alta caeli

. . . us venit corpore, <ut salva>ret nos vitales.

<Zelum dei> sic habentes <non> inanes obloquentes

<Abs>que serpentis sibilo <verum> deum adorantes.

<Zelo bo>no omittentes <dir>a draconis ubera

<Aquas> vitae auriamus <de fon>tibus salvatoris.

<Gloria> tibi, trinitas, <patri>, filio, procedenti,

<Vna e>ademque indivisa, <virtus h>onor et gloria.

<Gloria> tibi, Iesu bone, <qui nat>uram nostrae carnis

<Tuae> deitati adunasti, <ut nos> in te gloriemur.